Latin
2.17.111 to 2.17.129
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.111-129
Unproofread scanNot analysed yet
tunc Herodes uidens quoniam inlusus esset a magis iratus est ualde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremian prophetam dicentem: uox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. defuncto autem Herode ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. qui surgens accepit puerum et matrem eius et uenit in terram Israhel. audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. et ueniens habitauit in ciuitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: quoniam Nazareus uocabitur. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi. consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognouerunt parentes eius. existimantes autem illum esse in comitatu uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. et non inuenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. et factum est, post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem illos. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et'responsis eius. et uidentes admirati sunt. et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.