Latin
2.17.130 to 2.17.135
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.130-135
Unproofread scanNot analysed yet
et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? et ipsi non intellexerunt uerbum, quod locutus est ad illos. et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. et mater eius conseruabat omnia uerba haec in corde suo. et Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud deum et homines.