Latin
2.90.1 to 2.90.15
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.90.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Mattheus, nisi quod dominum fabrum et Mariae filium dicit a ciuibus suis dictum, non, sicut Mattheus, fabri filium. nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium. Lucas autem eandem rem gestam latius indicat et plura ibi commemorat; nec longe post baptismum et temtationem eius hoc inserit sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est. unde quisque possit aduertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu euangelistarum enodandam deo adiuuante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse aut nescientes, quemadmodum se ordo rerum gestarum haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse. quod hinc euidentissime intellegi potest, quia Lucas, antequam aliquid narraret dominum fecisse Capharnaum, praeoccupauit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi ciues eius et potentiam uirtutis in eo stupebant et ignobilitatem generis contemnebant. nam hoc eum dicit eis dixisse: utique dicetis mihi: medice, cura te ipsum: quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, cum secundum ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. quod quia longum non est et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo uenerit. posteaquam baptizatum et temtatum dominum indicauit, ita sequitur: et consummata omni temtatione diabolus recessit ab eo usque ad tempus. uet regressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per uniuersam regionem de illo. et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. et uenit Nazareth, ubi erat nutritus, et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. et traditus est illi liber prophetae Esaiae. et ut reuoluit librum, inuenit locum, ubi scriptum erat: spiritus domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum domini acceptum et diem retributionis.