Latin
2.90.16 to 2.90.24
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.90.16-24
Unproofread scanNot analysed yet
et cum plicasset librum, reddidit ministro et sedit. et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum. coepit autem dicere ad illos: quia hodie impleta est haec scriptura in auribus uestris. et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in uerbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: nonne hic filius Ioseph? et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum; quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, et cetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum. quid ergo euidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique iam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse nouerit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de domino.