Latin
3.35.17 to 3.35.45
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.35.17-45
Unproofread scanNot analysed yet
unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius euangelistis tacita quam a domino dicta non esse. adtende ergo cetera. respondit, inquit, Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? respondit Iesus: regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non esthinc. dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis, quia rex sum ego. ecce quando uentum est ad id quod alii euangelistae commemorauerunt. sequitur ergo item dicente adhuc domino quod ceteri tacuerunt: ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. omnis qui est ex ueritate audit meam uocem. dicit ei Pilatus: quid est ueritas? et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. et dicit eis: ego nullam inuenio in eo causam. est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. uultis ergo, ut dimittam uobis regem Iudaeorum ? clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabban. erat autem Barabbas latro. Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. et ueniebant ad eum et dicebant: haue rex Iudae* orum, et dabant ei alapas. exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo. cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige. dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit.