Latin
3.35.46 to 3.35.64
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.35.46-64
Unproofread scanNot analysed yet
hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione ludaeorum dictum: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: quia filium dei se fecit. sequitur itaque Iohannes et dicit: cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Iohannes dixisse nullum a Iudaeis domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: s i non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. sequitur ergo Iohannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. haec narrauit Iohannes per Pilatum gesta.