Latin
Book 4
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo narrare Lucas incipit euangelium: 6 fuit in diebus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam. hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. iam cetera similia Iohanni Lucas non dixit nisi circa domini passionem et resurrectionem. qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium conlatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.