Latin
Book 4
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ergo deinceps Lucae euangelium ex ordine pertractemus exceptis eis quae habet cum Mattheo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. hoc principium ad euangelii narrationem nondum pertinet. admonet autem, ut nouerimus eundem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui actus apostolorum uocatur. non solum, quia Theofili nomen etiam illic inest —nam posset fieri, ut et alius aliquis Theofilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur sicut a Luca euangelium —,sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theofile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo apostolos elegit, per spiritum sanctum mandans iussit praedicare euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in ecclesia sublimis auctoritas. nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit apostolis, putari debet omnia scripsisse in euangelio suo quae Iesus cum apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Iohanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse narrando non adtigit. de omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt. rerum. uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in ecclesia nulla extat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt iste autem non solum usque ad resurrectionem adsumtionemque domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in ecclesia de apostolorum actibus narrantis reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque apostolorum ausi sunt scribere. eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt.