Latin
4.7.11 to 4.7.17
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.7.11-17
Unproofread scanNot analysed yet
qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis inbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. quos membrorum corporalium nomine tamquam manum uel oculum scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate. ut sine his potius ueniatur ad uitam, quam cum eis eatur in gehennam. hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentitur. et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis notitia est, etiam de hac peruersitate innotescunt, ab omnium penitus societate adque ab ipsa diuinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota peruersitas, ita tolerandi sunt, sicut ante uentilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se.