Latin
Book 4
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur Marcus: xet inde exsurgens uenit in fines Iudae ultra Iordanen et conueniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueuerat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum uictum suum. in hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid uiderentur habere contrarium, quando cum Matthei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de uidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. hinc iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia considerata tractauimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo conparari ad inquirendum, ne quid repugnare uideatur. ,