Latin
24
Augustine, De Continentia 24
Unproofread scanNot analysed yet
Si parum uobis uidentur respondere, quae de apostolicis commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad -haec dicit beatus apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas, quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum est caro uera nascentis ex Dauid semine et non est malum lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere! de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit, sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit, mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus? sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit, inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.