Latin
25.1 to 25.22
Augustine, De Continentia 25.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, inquiunt, quomodo caro per quandam similitudinem comparatur ecclesiae? numquid ecclesia concupiscit aduersus Christum, cum idem apostolus dixerit: ecclesia subdita est Christo? plane subdita est Christo ecclesia, quia ideo spiritus concupiscit aduersus carnem, ut ex omni parte Christo subdatur ecclesia; caro autem concupiscit aduersus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit ecclesia. ac per hoc ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis et caro concupiscit aduersus spiritum ex infirmitate languoris. neque enim non ecclesiae membra erant idem, quibus ista dicebat: spiritu ambulate et desideria carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim sibi inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. haec utique ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus aduersus carnem per continentiam concupisceret. propter quod poterant concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente aduersus spiritum non poterant ea facere, quae uolebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. deinde cur non confiteamur in hominibus spiritalibus ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc concupiscere aduersus Christum? an aduersus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur: diuisus est Christus? et: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint in uobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis? aduersus quem concupiscit aemulatio et contentio nisi aduersus Christum? has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. unde sancta ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. huc accedunt et illa peccata, pro quibus cotidiana uox totius ecclesiae est: dimitte nobis debita nostra.