Latin
1
Augustine, De Contritione Cordis 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Quod ex considernlione compunetio. Beneficiorum Dei consideratio. De vocatione ad christianam fidem. (a) Nihil morte certius, nihi. incertius hora mortis. Cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, siquid dulce aut jucundum in via hujus vitæ occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, qnam instabile ct transitorium est, quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus ctiam quæ sit patriæ coelestis suavitas aut dulcedo; et attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus, quid perdidimus, et quid invenimus: ut ox utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Ecde. i, 18j: quia quanto magis bomo intelligit mala sua, tanto amplius suspirat et gemit. Meditatio siquidcm parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio commendat orationem. Meditatione assidua homo ad cognitionem sui illuminatur, in compundione ex consideratione malorum suorum, cor interno dolore tangitur.