Latin
2
Augustine, De Contritione Cordis 2
Unproofread scanNot analysed yet
(6) Miser ego quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram? Non eram, el de nihilo mefecit, non arborem, non avem, non aliquod de animalibus; sed hominem me voluit esse, dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit immortalis; suscepit passionem, suscepit mortem et vicit, et sic me restauravit: sic gratia ejus, et misericordia ejus semper prævenerunt mc. De multis etiam periculis saepe libcravit me liberator meus. Quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando contristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi. erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit me; quando veni, suscepit me. Haec et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce milii erit semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere: ut pro omnibus beneficiis suis possim eum laudarc et amare. Pro his enim omnibus quæ illi rependam non habco, nisi tantum ut diligam: non enin melius nee decentius, quam per dilectionem, rependi potest, quod per dilectionem datum est.