Latin · ~12 min
1.11
Augustine, de Dialectica 1.11
Not analysed yet
X. Nunc 'aequivoca' videamus, in quibus (in quibus add. by editors) ambiguitatu perplexio prope infinita silvescit. Conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum facultas sequatur, tu iudicabis. Ambiguitatum igitur quae ab aequivocis veniunt prima genera tria sunt; unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Artem nunc dico propter nomina, quae in verborum disciplinis verbis inponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos, quid sit aequivocum, aliter apud dialecticos. Et tamen unum hoc quod dico 'Tullius' et nomen est et pes dactylus et aequivocum. Itaque si quis ex me flagitet ut definiam quid sit 'Tullius', cuiuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere: 'Tullius' est nomen, quo significatur homo, summus quidam orator, qui Catilinae coniurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse. nam si mihi Tullius ipse ille, qui si viveret digito demonstrari posset, definiendus foret, non dicerem: 'Tullius' est nomen, quo significatur homo; sed dicerem: Tullius est homo et ita cetera adiungerem. item responderi possem hoc modo: 'Tullius' est pes dactylus his litteris constansquid enim nunc opus est litteras enumerare? Licet etiam dicere: 'Tullius' est verbum, per quod aequivoca inter se sunt omnia cum hoc ipso quae supra dicta sunt et si quid aliud inveniri potest. Cum igitur hoc unum quod dixi 'Tullius' secundum artium vocabula tam varie mihi definire licuerit, quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequivoca esse, quae non ut uno nomine ita etiam una definitione possunt teneri. Vide nunc alterum genus, quod ex loquendi usu venire memoravimus. 'Usum' nunc appello illud ipsum propter quod verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque iam constitue aliquem sic audire, ut ei notum sit nihil de partibus orationis aut de metris quaeri aut de verborum aliqua disciplina. Tamen adhuc potest, cum dicitur 'Tullius', aequivocorum ambiguitate inpediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator et eius pieta imago vel statua et codex quo eius litterae continentur et si quid est in sepulchro eius cadaveris significari potest. Diversis enim notionibus dicimus: 'Tullius ab interitu patriam liberavit' et 'Tullius inauratus in Capitolio stat' et 'Tullius totus tibi legendus est' et 'Tullius hoc loco sepultus est'. Unum enim nomen, sed diversis haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est, in quo iam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas sed de ipsis rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem vel legentem, sive quod ex arte sive quod ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte adnumerabitur? Cuius exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat: 'multi dactylico metro scripserunt ut est Tullius'. Nam hic incertum, utrum 'Tullius' pro exemplo dactyli pedis an dactylici poetae positum sit, quorum illud ex arte hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis contingit, tamquam si hoc verbum grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus.