Latin · ~20 min
1.12 to 1.13
Augustine, de Dialectica 1.12-13
Not analysed yet
Cum igitur haec tria genera manifestis inter se rationibus differant, rursam primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definiero, quid significet 'nomen', possum hoc ipsum exempli gratia supponere. Etenim hoc quod dico 'nomen' utique nomen est; hac enim lege per casus flectitur cum dicimus 'nomen nominis nomini' et cetera. Item cum definiero quid significet 'dactylus', hoc ipsum potest esse pro exemplo. Etenim cum dicimus 'dactylus', unam longam syllabam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur 'adverbium' quid significet, non potest hoc ipsum in exemplum dicere. Etenim cum 'adverbium' dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem 'adverbium' utique adverbium est et nomen est nomen, secundum aliam vero 'adverbium' non est adverbium quia nomen est. item 'pes creticus' quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum exemplo esse. Haec enim enuntiatio quod dicimus 'creticus' prima longa syllaba dein duabus brevibus constat, quod autem significat longa syllaba et brevis et longa est. Ita et hic secundum aliam notionem 'creticus' nihil est aliud quam creticus et dactylus non est, secundum aliam vero 'creticus' non est creticus quia dactylus est. Secundum item genus, quod iam praeter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca inde sunt aut ex eadem origine aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quae quamvis uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte demanant; ut est illud quod 'Tullius' et homo et statua et codex et cadaver intellegi potest. non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet verum hominem, cuius et illa statua et illi libri et illud cadaver est. Ut cum dicimus 'nepos', longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et vide illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae iterum dividatur. Nam dividitur in duo, quorum unum translatione alterum declinatione contingit. Translationem voco cum vel similitudine unum nomen fit multis rebus ut 'Tullius' et ille in quo magna eloquentia fuit et statua eius diciturvel ex toto cum pars cognominatur ut cum cadaver eius 'Tullius' dici potestvel ex parte totum ut cum 'tecta' dicimus totas domosaut a genere species: 'verba' enim principaliter omnia dicuntur quibus loquimur, sed tamen 'verba' proprie nominata sunt quae per modos et per tempora declinamusaut a specie genus: nam cum 'scholastici' non solum proprie sed et primitus dicantur hi, qui adhuc in scholis sunt, in omnes tamen qui in litteris vivunt nomen hoc usurpatum estaut ab efficiente effectum ut 'Cicero' est liber Ciceronis aut ab effecto efficiens ut 'terror' qui terrorem facitaut a continente quod continetur. Ut 'domus' etiam qui in domo sunt dicunturaut conversa vice ut 'castanea' etiam arbor diciturvel si quid aliud inveniri potest, quod es eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides ut arbitror, quam faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem ad eandem originem pertinentia condicione declinationis ambigua esse diximus, talia sunt. Fac verbi causa quemquam dixisse 'pluit', et haec diverse utique definienda sunt. Item 'scribere' qui dicit, incertum est utrum infinitivo activi an imperativo passivi pronuntiaverit. 'homo' quamvis unum nomen sit et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo aliud ex vocativo quam. . . (lacuna here?) 'doctus' et 'docte' ubi enuntiatio quoque diversa est. 'doctius' aliud est cum dicimus 'doctius mancipium', aliud cum dicimus 'doctius illo iste disputavit'. Declinatione igitur ambiguitas orta est. Nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes flectendo verba contingit. 'hic doctus' enim et 'o docte' etiam per voces flexum est, 'hic homo' autem et 'o homo' per solas significationes. Sed hoc genus ambiguitatum minutatim concidere ac persequi paene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea quae ex diversa origine veniunt. Nam et ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit diversitate linguarum: Ut, cum dicimus tu, haec una vox aliud apud Graecos aliud apud nos significat. Quod genus notandum omnino fuit (Pinborg suspects a lacuna); non enim praescriptum est unicuique, quot linguas nosset aut quot linguis disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum origine, quae in uno vocabulo significantur, quale est illud quod de 'nepote' supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur. Aut enim sub eodem genere partis orationis fittam nomen est enim 'nepos' cum 'filium filii' quam cum 'luxuriosum' significataut sub diverso: Nam non solum aliud est cum dicimus 'qui', ut dictum est [Ter. Andr. III, 3, 33] "qui scis ergo istuc nisi periculum feceris," sed etiam illud pronomen, hoc adverbium [passage garbled?] . Iam ex utroque id est et ex arte et ex usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formae possunt existere quot in duobus superioribus enumeravimus.