Latin
1
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Via ad vitam charitas. Modus diligendi Deum et proximum. Vigili cura, mente sollicita, summo conatu, et sollicitudine continua decet nos inquirere et addiscere quomodo et qua via possimus infernale suppliciuln vitare, et culeste gaudium acquirere; cum nec illud supplicium vitari, nec illud caudium acquiri po sii, nisi via cognita qua est illud vitandum, et illud acquirendum. Audiamus ergo Iibentius, inspiciamus diligentius verba Apostoli, quibus ipse duo ostendit, scilicet quod coelestis gloriae vita ineffabilis est, et quæ sit via quoe ducit ad vitam: ait enim, Nec oculus vidit, nec auris andivit, nec in tor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) Eccc per hoc quod dicit Deum præparasse bona diligentibus se, ostendit quia dilectio via est qua ad illa bona pervenitur. Sed dilectio Dei sine dilectione proximi haberi non potest, testante beato Joanne, qui aiE: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo diligere potest? Et hoc mandatum habemus a Dco, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum (|I Joan. IV, 20, 21). Ecce in hac gemina dilectione consistit vera charitas, de qua Apostolus loquens ait: Excellentiorem viam vobis adhuc demonstro( I Cur. XII, 31). Ecce charitas excellentissima via est qux ducit ad coelestem patriam, et sine qua illuc nemo pervenire potest. Sed quis in hac via est? quis novit eam? Qui diligit Deum et proximum.