Latin
2
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Qnomndo diligendus est Deus, et quomodo prolimus? Deum debemus diligere plus quam nos, sed proximum sicut nos. Deum diligimus plus quam nos, si præcepta ejus voluntati nostrae in omnihus præponimus: proximum autem non jubemur diligere quantum nos; sed sicli nos, id est, velle et optare omne honum, qnod debemus velle et optare nobis, et maxime æteruam beatitudinem; et ad illam obliuendam ei succurrere, et in corporalibus bonis, et in spiritualibus, prout ratio exigit, et facultas permittit. Unde Dominus in Evangelio ait, Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facile illis (Matth. VII, 12 ); et Joannes apostolus ait, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Sed qui sunt proximi, quos debemus sic diligere? Certe omnes homines, Christiani, Juda; i, Pagani, amici et inimici.