Latin
10
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Beneficia Dei recensentur. Cave, oanima, ne, quod absit, meretrix dicaris; si mnnera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non impendis. Aut dona itlius, si potes, respue; vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum propter se, dilige te propter illum: dilige illum, ut fruaris illo, dilige te, ut diligaris ab illo '. Dilige in donis illius quae data sunt ab illo. Illum tihi, et te illi dilige. Hæc pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium.