Latin
11
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 11
Unproofread scanNot analysed yet
Considera ergo, o anima mea, quae communia cum omnibus, quæ specialia cum aliquibus, quæ singularia sola acceperis. In omnibus his te dilexit, quæ vel communiter tecum omnibus, vel specialiter cum quibusdam, vel singulariter tibi soli tribiiit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Præ omnibus iis te dilexit, quibus te sin. gularis dono gratiæ prætulit 3. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, præ omnibus malis dilecta es: et ne parum boc tibi videatur, quod præ omnibus malis dilecta es; quanti boni sunt qui minus te acceperunt?