Latin
13
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
Jam nunc tibi parrare incipiam quantum iste sponsus tuus, qui tam excellens apparuit cum te conderet, humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis: non tamen hic, quam itlic, minus amabilis; quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut cnim relevaret te iliuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi iacebas: et ut tibi juste redderetur quod perdideras, Ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit. Descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem. Ecce, aMima mea, ohstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum te diligat, qui tanta dignatus est facere propter te. Pulchra facta fueras ejus munere; foeda facta es tua iniquitate: sed rursum mundata es et formosa facta es ejus pietate, operante tamen utrobique ejus charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet; postea cum foeda esses, dilexit ut pulchram faceret: et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte liberare te voluit; ut non impenderet tantum pietatis beneficium, verum etiam charitatis monstraret affectum. Grandi itaque dignatione primo homini spiraculum vitae desuper pius formator infudit: sed multo majori charitate pro eodem homine non jam sua dedit, sed se ipsum impendit atque tradidit. Magnum quidem est de Deo, quod esse me sentio opus ejus: sed multo plus est, quod transisse ipsum video in pretium meum; quoniam tam copioso munere ipsa redemptio agitur, ut homo Deum valcre videatur. felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi eam desideranti et eam totis praecordiis concupiscenti aperitur! Nunqnam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, nisi in tantis periculis expertus eam fuissem. quarn feliciter cecidi, qui post lapsum felicius resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior. MOrtuus est pro me innocens, nihil in me quod amaret inveniens. Quid ergo dilexisti, Domine, in me. et tantum dilexisti, ut morereris pro me? Quid tale in me inve- Disti, pro quo tanta ei tam dura sustinere voluisti?