Latin
12
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor. Primum cogita, o anima, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc Dei dono acceperis. Donum ergo ejus erat ut fieres. Sed numquid ei aliquid dcderas priusquam fieres, quod tibi hoc ab eo redderetur ut heres? Nihil prorsus, nil tu dederas, nil tu dedisse poteras priusquam fieres. Qui utique si nil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed et pulchrum esse, et formosum esse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi: adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit. Voluit ad se trahere per similitudinem, quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchros esse, dedit et vivere: ut præcellamus his quae non sunt per essentiam, et his quæ inordinata sunt, aut incompleta aut incomposita per formam, aut inanimata per vitam. Magno debito obligata es, anima mea. Multum accepisti, et nihil a te habuisti; et pro omnibus his non hahes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest; accepisti autem hoc per dilectionem.