Latin
19
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. De longanimitate Dei. Tribus modis a peccando servamur. De Angelo custode. Peccator omnem in se creaturam commovet. Quam liberaliter ignoscat Deus. (a) Magnam igitur, Domine Deus, erga me ostendisti pietatem. Cum autem in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis esse in visceribus pietatis: nullum enim spernis, nullum abjicis, neminem perhorrescis, nisi qui forte te amens exhorruerit. Dona igitur tua sunt hæc, Domine, mihi a te misericorditer indulta, quod me in periculis sæpe constitutum clementer eripuisti, nec unquam pro peccatis meis quominus miserereris, vinci potuisti; oblitum tui de te admonuisti, aversum a te revocasti, venientem ad te benigne suscepisti, poenitenti indulsisti non solum ea quæ commisi peccata, sed etiam quae te protegente non commisi. Quodculnque enim mali protegente te non commisi, totum a te dimissum deputandum est. Nam sicut in multa peceata cecidi; sic et In multo plura, nisi me servasses, cecidissem. Tribus autem modis memini ine a pec'catis conservalum, scilicet occasionis subtractione, resisteudi data virtute, affectionis sanitate. Multa enim in peccata cecidissem, si data essetoccasio: sed Dei miseratione non me talis opportunitas apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem graviter impulsus violentia tentationis: sed virtutem dedisti mihi, Domine, ut sub me esset appetitus mens, ei ei quam sentiebam concupiscentiæ minime consentrent. Sed a quibusdam pet'catis lan longe me fecit tua miseratio, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla me quidem eorum tentatio molestaret. Magnae quidem honitatis est indicium. Domine Deus, et hoc qnod ero infelix te irritnvi, ego malum coram te feci, furorem tuum provocavi, iram promerui; peccavi, et passus es; deliqui, et adhuc sustines. Si poeniteo, parcis; si revertor, me suscipis; insuper dum differo, præstolaris. Revocas errantem, invitas repugnantem, exspectas torpentem, amplecteris redeuntem, duces ignoratem, mulces moerentem; a ruina suscitas, post lapsum reparas, petenti largiris, quærenti inveniris, pulsanti apeiis; ostendis mihi bene vivendi viam, das gradiendi scientiam. Magnum est etiam et hoc, Domine, quod multa mih! antequam petere possem, vellem aut nessem, bona contulisti. Non solum autem, Domine, sed et postquam scivi et potui te peterc, te quærere, te desiderare, tibi inlnrere, gratuita bonitate tua non petenti, non quærenti, non desideranti, imo etiam parvipendenti vel etiam contemnenti tua mihi bona largitus es. Maximum æstimo et. illuil fuisse beneficium, quod Angelum pacis ab ortu nativitatis meæ ad me custodiendum, usque ad finem meum mihi dedisti: unde quidam sancius ait, Magna est dignitas animarum, ut una quæque habeat ab ortu nativitatis ad custodiam sui Angelum delegatum (Hieron. in Matth. xvui).