Latin
20
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 20
Unproofread scanNot analysed yet
Magnæ pietatis fuit et hoc, Domine, quod mira patientia tua meas sustinuit iniquitates. Cui gratias referre deleo, quod non secundum iniquitates ineas retribuisti mihi, quod me terra non absorbuit, non me cœlum fulminavit, non me fulgur combussit, non flumina submerserunt, nIc alia pœna vel morte prout dignus eram, multasti. Cum enim peccando a tc recedel'can, non solum iram tuam promerui, sed et omnem creaturam adversum me excitavi. Nam si servus cujusquam a domino suo recederet, non solum dominum ipsuni exacerbaret, sed et totam ejus familiam justissime irritaret. Cum ergo ic Deum omnium creatorem offendi, omnem creaturam, quantum spectat ad meritum meum, in irain commovi; ita ut merito pro te pugnaret adversum me totus orbis lerrarnm. Posset e im terra dicere milii: Non deheo te sustinere, sed potius absorbere; quoniam a Creatore meo non timuisti peccando recedere, et inimico, scilicet diabolo, adhærere. Posset quoque sol dicere: Non debeo tibi ad salutem lucere; sed potius ad vindictam Domini mei, qui est lux lucis et fons luminis, penitus Libi radios meos abscondere: Sic etiam cuncta quæque creatura serviret ad ulciscendain tantam injuriam sui Creatoris, nisi impetum ejus cohiberet ipse qui eam condidit, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Oportet ergo Ine, Domine, tanto magis sub potenti manu tua humiliari, tanto magis tibi gratiosum et devotum et ad serviendum promptiorem existere, quanto me de tantis beneficiis tuis obligatiorem conspicio in reddenda ratione: ne diu dilata vindicta tanto acrius adveniendo mala mea puniat, quanto diutius toleravit quod puniri poterat.