Latin
21
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 21
Unproofread scanNot analysed yet
Tamdiu igitur exspectata cogita, o anima mea, Dei longanimitatem quam exhibuit, electionem prædestinationis suæ quam impleri voluit, nimiam charitatem qua nos dilexit. Propter hoc enim exspectans exspectavit Dominus et intendit mihi: sed avertit oculos suos a peccatis meis, quasi nolens advertere quantum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat; ut commendaret patientiam suam, impleret elect. ionem suam, confirmaret charitatem suani. Propter hoc, ut bene memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem; eliam et terruit deducens ad portas inferi, et præparata iniqnis supplicia monstrans: et ut nil jam noxiae remaneret delectationis 1, meliorem mihi consolationem inspirans, spem induigentiæ dedit, deinde et ipsam indulgentiam coitulit. Sic antem ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem donavit injuriam, ut jam non damnet ulciscendo, nee confundat improperando, nec minus diligat impulando. Sunt cnim aliqui sic donantes injuriam, ut non ulciscantur, sæpius tamen improperent: sunt et aliqui, qui licet sileant, manet tamen aliquid alta mente repositum, rancoremque tenent in animo; quorum utique neutra plena est indulgentia. Longe ala his benignissinla divinitatis natura, liberaliter:git, ignoscit plenarie: ita ut *propter fiduciam peccatorum, sed pœnitentium, uhi superabundavit delictum, soleat et gratia superabundare. Testis est Petrus, cui post trinam negationem tutius Ecclesiae pastoralis cura est commissa: testis est Paulus, qui de Ecclesiæ persecutore effectus est vas electionis et ductor Gentium: lesUs cst Mattheus, qui de telonio electus est in Apostoluni, cui etiam et Novi Testamenti primum scriptorem esse donatum est.