Latin
27
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. Promissa De; . Ea nimium desiderari non possunt. Valde igitur diligendus est Deus in promissis suis: qni magna nobis dedit, sed majora promisit. Promisit nobis a labore requiem, a servitute libertatem, a timore securitatem, a moerore consolationem, a morte resurrectionem, et in resurrectione plenum gaudium, summum gaudium et indeficiens. Denique promisit nobis se ipsum, sicut juravit patribus nostris daturum se nobis (Luc. I, 75). Magna; snnt igitur promissiones Dei, et ineffabiles; et pro his, et in his vult amari a nobis aliquo modo. Si modum quæras, vehemens desiderium promissionis, modus est amoris. Promissio Do quantumcumque desideretur, minus desideratur quam debet. Nam quantumcumque profecerit, plus debet. Vehemens itaque desiderium aliquo modo non habet modum, cum non possit esse nimium. Cum in calleris rebus impatientia soleat culpari, in exspectatione tantae promissionis laudahilis est vehemens impatientia dilationis. Cum eum qui plus amat, et qui plus desiderat, dilationis impatientia magis cruciat, spes quæ differtur affligit animam, hæc autem omnia bona in cœlesti hahentur patria. De illo igitur bono, quod omnium bonorum summum est, quid vel quale sit, primum dicendum est.