Latin
28.1 to 28.23
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 28.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVIII. Quale et quantum electorum gaudium. Beatorum mentes invicem patebunt. Corpora erunt integra. (a) Excitemus igitur et erigamus totum intellectum nostrum, in quantum Deus donaverit, et cogitemus quale et quantum clectorum sit unicum et singulare gaudium istud, scilicet unum et summum. bonum, quod est vita, lux, beatitudo, sapientia, aeternitas et multa hujusmodi bona; et tamen non est nisi unicum et summum bonum, omnino sibi sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et bene sint. Hoc bonum est Deus Pater, hoc est Verbum, id est, Filius Patris; hoc ipsum est amor unus et communis Patri et Filio, scilicet Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quod autem est singUlus quisqne, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus sanctus: quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas, quoe nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium (Luc. x, 42). Porro hoc est illud unum necessarinm, in quo omne bonum: imo quod et omne, et unum, et totum, et sudum bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, ct non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim est bona vita creata; quam bona est Vita creatrix? Si jucunda est salus facta; quam jucunda est Saltis quæ fecit salutem? Si amabilis est sapienda cum cognitione rerum conditarum; quam amabilis est Sapientia quae condidit omnia ex nihilo? Denique si multæ et magnæ delectationes sunt in rebus delectabilius; qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit omnia delectabilia? qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi non erit?