Latin
28.48 to 28.61
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 28.48-61
Unproofread scanNot analysed yet
ubi æterna salus cxuhcrat, veritas regnat; uhi nec fallit quisquam, nec fallitur; mde beatus nullus ejicitur; ubi nullus miser admittitur. Haec est contemplativa vita beata, ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint, bcatis similes erunt, et simul cum Deo sine line regnabunt. Quod antem hic crediderunt, ibi videbunt: sui Crcatoris substantiam mundissimis cordibus contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt, divinæ charitatis et mutum dilectionis possessione Dco suo in æternum, et invicem sibi adhærebunt: receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum I patrine coelestis accipient, atque ejus in æternum cives effecti præmia promissa reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta lætitia, tanta cœlestium gratia gaudiorum, ut et remmeratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex i; sa affluenti gratiarum bonorumque perceptione sustineant. Ibi ita patebant singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis subjacent facies corporales; quia humanorum pectorum tanta erit ibi et tam perfecta munditia, ut habeant unde mundatori suo gratias agant, non unde offensi aliquibus sordibus peccatorum erubescant: quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores erunt; et ibi qui fuerint, jam peccare non poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod est præstanlius longe, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum: quandoquidem humana crcatura ila perfecta erit, ut in melius aut in deterius ultra mutari non possit. Cujus humanæ substantiæ ad Conditonis sui similitudinem sublimatæ, omnia bona quæ naturaliter accepta corruperat peccando, reparabuntur in mtlius, id est, intellectus sine errore, memoria sine obtivione, cogitatio sine pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo. Quoniam quidquid hic humanis corporibus vitiatis aut ferarum morsus, aut iMprovisi casus abstulerint, aut malarum valetudinum genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas amputaverit, aut ignis, aut quælibet alia res aliquid debilitatis intulerit, aut ipsa senectus eliam wnis onerosa negaverit;