Latin
28.62 to 28.68
Augustine, De Diligendo Deo [Incertus] 28.62-68
Unproofread scanNot analysed yet
haec atque his similia corporum damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora membris omnibus instaurata, incorruptibilis sanitas obtinebit. Propterea quicumque eruM ibit etsi differentibus meritis ab invicem distabunt, (a) omnes tamen ulla perfectione beati crunt; quia singulis præmia sua sufficientia erunt. Sicut euim corporalis satietas omnes saturatos æqualiter habet, quamvis singuli cibum non æqualiter, sed pro possibilitate coeperint: ita onmes sancti, etsi fuerint aliqua graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine perfecti erunt; qnia et una perfectione beati futuri suut. Cæterum in illa tantæ beatitudinis regione nec majoris meriti sibi aliquid arrogabunt, quia arrogantia ibi nulla erit; nee superioribus inferiores invidebunt, quia ibi invidus esse non poterit: et idco etsi erit ibi distantia mansionum, summa in illis erit unius perfectionis asqualitas, quibus erit regni cæleslis una felicitas.