Latin
12
Augustine, De diuinatione daemonum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicunt reliqui eorum cultores etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus inpletis conficta putanda sint, quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum, si uera essent, innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in ecclesiis nostris, uerum etiam —quod ad grauius testimonium contra omnes inimicos ualet —in iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur: tamen nec ipsa ista, quae ab eis uix raro et clanculo proferuntur, mouere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis prophetarum uel ex oraculis angelorum, quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed adtestatio ueritatis? illud enim, quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt nec umquam postea nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per uates suos contra deum Israhel ausos fuisse praedicere aut dicere. de quo deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt, quis deus esset quam deum negare potuerunt. porro autem deus iste, quem nullus eorum negare ausus est uerum deum, qui et si negaret, non solum subiaceret debitis poenis, uerum etiam certis conuinceretur effectis: iste ergo deus, quem nemo, ut dixi, illorum negare ausus est uerum deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos eorumque templa et simulacra euertenda per suos uates, hoc est prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta ueritate conpleuit. unde quis usque adeo desipiat, qui non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent, quos colebat? quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturas, quos prohibet coli quem colit.