Latin
13
Augustine, De diuinatione daemonum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis, quos antea colebant, a prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoraui et nunc repeto. praeualebit, inquit, dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium, quandoquidem alibi non insulas nominat, sed uniuersum orbem terrarum dicens: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. haec autem per Christum fuisse conplenda et aliis pluribus testimoniis et in eodem ipso psalmo, unde hoc commemoraui, satis adparet. cum enim paulo superius futuram passionem suam per prophetam ipse loqueretur dicens: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestimentum meum miserunt sortem, paulo post infert illud, quod posui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et cetera. quamquam et illud testimonium, quod prius adhibui, ubi dictum est: praeualebit dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, in eo, quod positum est 'praeualebit', satis ostenditur etiam hoc praenuntiatum, quod pagani prius oppugnaturi essent ecclesiam nomenque christianum, quantum ualerent, persecuturi, ut, si fieri posset, de terra omnino deleretur. et quia eos patientia martyrum et magnitudine miraculorum et consequente fide populorum erat superaturus, ideo sic dictum est: praeualebit dominus aduersus eos. non enim diceretur: praeualebit aduersus eos, nisi oppugnando illi resisterent. unde et in psalmo ita prophetatum est: ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. et paulo post dicit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ecce unde dictum est et in alio psalmo, quod superius interposui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. his atque huius modi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod uidemus inpleri per Christum, futurum fuisse, ut deus Israhel, quem unum uerum deum intellegimus, non in una ipsa gente, quae appellata est Israhel, sed in omnibus gentibus coleretur et omnes falsos deos gentium et a templis eorum et a cordibus cultorum suorum amoliretur.