Latin
2
Augustine, De diuinatione daemonum 2
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes huius modi nec deo displicent —alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent —respondi non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus deus; nam et alia multa manifestissime iniuste fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas et cetera huius modi: quae quamuis iusto deo eo quod iniusta sint sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit non utique inpune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto.