Latin
3
Augustine, De diuinatione daemonum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum e contrario diceretur non quidem esse dubitandum, quod omnipotens et iustus sit deus, sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare, dum fierent ■—propterea posse fieri: quae utique fieri non possent, si omnipotens non siuisset; illa uero, quae ad ipsum religionis cultum pertineant, nullo modo ab eo credendum esse contemni. ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent. et ideo mala ea putari non oportere —ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra euertuntur et illa gentium sacrificia, si facta fuerint. puniuntur. sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi deo displicerent; ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur, ideo nunc inique fiunt, quia deo displicere hinc ostenduntur, quod ea uel iubet uel permittit euerti.