Latin
1.20.18 to 1.20.36
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.20.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque illud quod contexitur, nec ab ipsa similitudine vacat: Quati tutum, inquit, figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in, manu illius qui se fecit. Sed quia dicit Apostolus, Numquid iniquitas apud Deum? vide ct hic quid adjungat: Reddet illi, inquit, secundum judicium suum. Sed cum damnatis justa tribuantur supplicia; tamen quia hoc ipsum in usum convertitur, quo illi proficiant quibus præbetur misericordia, attende reliqua: Contrarium, inquit, mala bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opcra Aliissimi: duo, duo; unum contra unum: utique ut ex deteriorum comparatione emineant proficiantque meliora. Quæ tamen quoniam per gratiam meliora sunt, tanquam diceret, Reliquiæ salvas fient1; sequitur et dicit ex persona reliquiarum, Et ego novissimus vigilavi, et quasi qui racematur post vindemiatores. Et unde probat, quia non ex meritis suis, sed ex misericordia Dei? In benedictione, inquit, Domini et ipse speravi, et quasi qui vindemiat, replevi torcular (Eccli. XXXIII, 10-17). Quamvis enim novissimus vigilaverit; tamen quia crunt, ut dictum est, novis. simi primi (Matth. xx, 16), in benedictione Domini sperans ex reliquiis Israel racematus populus implevit torcular ex ubertate vindemiæ. quae toto orbeterrarum provenit.