Latin
Book 1, Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei sub- tractum ab Esau. An ex præscie…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla igitur intentio tenetur Apostoli, et omnium justificatorum per quos nobis intellectus gratias demonstratus est, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (It Cor. x, 17). Quis enim discutiet opera Domini, ex eadem conspersione unum damnantis, alterum justificantis? Liberum voluntatis arbitrium pturimum valet; imo vero cst quidem, sed in venumdatis sub peccato (Rom. vn, 14) quid valet' Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quæ vultis faciatis (Galat. v, 17). Præcipitur ut recte vivamus, hac utique mercede proposita, ut in æternum beave vivere mercamur: sed quis potest recte vivere et bene operari, nisi justificatus ex fide? Præcipitur ut credamus, ut duno accepto Spiritus sancti per dilectionem bene operari possimus: sed quis potest credere, nisi anqua vocatione, hoc est, aliqua rerum testificatione tangatur? Quis habet in potestate tali viso attingi mentem suam, quo ejus voluntas movcatur ad fidem? Qu autem animo amplectitur aliquid quod eum non delectat? aut quis habet in potestate ut vel occurrat quod eum delectare possit, vcl delectet cum occurrorit? Cum ergo nos ea delectant quibus proficiamus aJ Deum, inspiratur hoc et præbetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut opcrum meritis comparatur; quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera charitate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Petere jubemur ut accipiamus, ct quaerere ut inveniamus, et pulsare ut aperiatur nobis (Matth. VII. 7). Nonne aliquando ipsa oratio nostra sic tepida cst, vel potius frigida et pcne nulla 1, imo omnino interdum ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? quia si vel hoc dolemus, jam oranms. Quid ergo aliud ostenditur nobis, nisi quia ct pctere et quærere et pulsare illc concedit, qui ut hæc faciamus, jubet? Igitur non volentis, neque currentis sed miserentis est Dei: quandoquidem nec vellc lice currere, nisi eo rnovente atque excitante, poterimus.