Latin
1.4.20 to 1.4.35
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.4.20-35
Unproofread scanNot analysed yet
Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait, Hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII, 31). Dictus est ergo spiritus Dci malus, hoc est minister Dei ad facicudum in Saul I quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ilic voluntate qua malus erat, non crat Dei: creatura vero qua conditus crat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium æquitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit, inquit, Samuel, el abiit in Ramatha; et spiritus Domini recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino I, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce Spiritus Do,,,; ,,; malignus suffocat te (1 Reg. xvi, 13- 15). Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dic'tum, spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturæ et dicentis, Spiritus malignus a Domino. Secundum enim hoc Domini 4, quod a Domino. Qttia pcr se ipsum velle nocere habebat, id est, comprehendere Saul; posse autem non habebat, nisi summa justitia sincretur. Si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus, cam tradit homines in concupiscentias cordis eorum (Rom. 1, 21); non mirum si nihilominus juste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili æquitate servata.