Latin
1.5.1 to 1.5.25
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 1.5.1-2-25
Unproofread scanNot analysed yet
Animad vertendum sane est, cum additamento dici, spiritus Dei malus. Cum autem tantummodo dicitur, spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum miuisteritim dici spiritum Dei. Quanquam quæri adhuc possit utrum cum spiritus Dei dicitur, et ex hoc ipso jam, etsi nihil addatur, intelligitur bonus, ille intelligatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spirilus sanctus, de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. in, 17); et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; ct illud, Sic et quæ Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur: quoniam ca quæ circumstant, satis indicant de quo dicatur; ita ut aliquando nee Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dci principaliter sanctus. N:. m quem alium commemorat, ubi dicit, Ipse Spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei; et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. vm, 16. 26); ct, Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens ringula unicuique1 prout vult; et, Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, it, 4)? In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit, alicubi spi-. titum Dei dictum sine additamento, ubi Spiritus ille sauctus non significetur, sed aliquis quamvis bonus, rreatus tamen et conditus. Quae proferuBtur enim dubia sunt, et indigent clariore documento; sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquam2 (Gen. I, 2). Nam et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non inYcnio. Cum enim aquarum nomine illa materies insinuetur informis3, quæ de aibilo facia est, unde omnia fierent;