Latin
3.1 to 3.20
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 3.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
i. hem quæris utrum spiritus immundus qui rrat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saule vidcretur et loqueretur cum eo (I Reg. XXVIII, 7-19). Scd multo majoris miraculi est quod ipse Satanas princeps omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum (Job. i, 11): qui etiam tentandos Apostolos petiit (Luc. XXII, 31). AUt si hoe non idco habet difficilem quæstionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturæ, ubique praesens vcritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia ct imperator multiS innocentibus non loquitur, quibus providentissimo consulit ad salutem; et cum multis nocentibus loquitnr, quos jubet interfici: si ergo hinc propterca nulla quæstio est; nulla sit quæstio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spirilui excitare animam justi, ct lanqnam de abditis mortuorum receptaculis evocare1; nonne magis mirandum est quod Satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi (Matth. IV. 5)? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non prrturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab ipsis Judæis, quanquam perversis atquc immundis et facta diaboli facientibus, et tener! se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: nou cut absurdum credere ex aliqua dispensatione divinai voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nee dominante atque subjugante magica potentia, scd volens atque obtemperans occultæ dispensationi Dei, quæ ct pythonissam illam et Saülem latcbat, consentiret spiritus Prophetc sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum seuteutia percussurus.