Latin
Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam præscientiam et scientiam cnm laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus timere' potius qnam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vcl in se culpam corrigere, atque ideo cam reprehensione ista de hominibus dici; propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterca magis et ista ponit, ne iila quæ placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibus intelligi. Per hæc enim quæ displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quærere, quæ apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Den dicendum, quia in homine displicet; non dicamus incommutabilem Deuin, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, Non enim eat illis commutatio (Psal. LIV, 20). hem sunt quædam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt: sicut pudor, quod aet tum viridiorum magnum est ornamentum: sicut timor Dei, non euim tantum in veteribus Libris landatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1); qui utique in Deo nullus est. Sicut ergo quædam laudabilia hominum non recte dicuntur in Deo; sic quædam culpabilia hominum recte intelliguntur in Deo: non ita ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione et niodo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus, Planatet me quod constituerim regem Saül, ipsi Saüli ait de Deo, Quoniam non tat simul homo, ut pœniteat eum (I Reg. xv, 29): ubi videlicet satis ostendit etiam rum Deus dicit, Pœnitet me; non humano more secipiendum este, sicut jam quantum valuimus disputavimus.