Latin
Book 2, QU ÆST. it. — De Deo nihil dignum dicitur. Præscientia an proprie sit in Deo. S…
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem, Pœnitet me; consideremus quod esse soleat in hominibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi 2: sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista, quæ de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, ei remaneat solum velle ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat: sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod pœnitet Deum. Cum enim pœnitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset: sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo æquitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.