Latin
Book 2, QUÆST. I V.- Quo situ corporis orandum
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem quæris, quid sit quod scriptum ealt, Intravit rex David, et sedit ante Dominum (II Reg. VII, 18f: quid aliud intelligendum eSi, nisi quia sedit in conspectu Domini; sive ubi erat arca Testamenti, per quam sacratior et commendatior quædam præsentia Demini accipi potest; sive quia oraturus sedit, qnod nen lit recte nisi in conspectu Dei, hoc est iti intimis cordis' Potest enim et sit accipi quod dictum est. ante Dominum; ubi nullus esset hominum, qui audirei orantem. Sive ergo propter arcam Testamenti, sive propter secretumlocum semotum ab arbitris, sive propter intimum conik ubi erat orautis affectus, convenienter dictum est, Sedit ante Dominum. Nisi forte. quod sedens oravit, heo movet; cnm et sanctus Elias hoc fecerit, quando pluvium orando impetravit (111 Reg. XVIII, 42-45). QuibuS admonemur exemplis, non esse præcriptum quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus Dec præsens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est, Publicanus autem de langinquo stabat (Luc. XVIII, 13); et fixis gcnibns, sicut in Actibus Apostolorum legimus (Act. VII, 59, e: xx, 56); et sedentes, sicut ecce David, et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum csset in Psalmis. Lavabo per singulas noctes lertum meum; in lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. vi, 7). Cum cnim quisque orationem quærit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata pro tempere positio corporis1 ad movendum animum. Cum aulcm non quæritur, sed. infertur appetitus orandi, hoe est, eum aliquid repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur affectus gentitlbus incnarrubilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quæramus quo seecda- IDUS I, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur. Gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, ct sæpe etiam obliviscitur a vei ad quam cœli pariem, vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.