Latin
Book 2, QUÆST. V.— Inverba Eliæ querentis Deo de morte filii viduæ
Augustine, De Diversis Quaestionibus Ad Simplicianum 71
Unproofread scanNot analysed yet
In verbis autem beati Eliæ, quibusait, 0 Domine, testis hujus viduæ, cum qua ego inhabito apud ipsam, at male fecisti ut occidere filium ejus; nihil moveret, si vcra pronuntiatio servaretur. Vox est enim neu credentis quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quæ tam pie Prophetam. susceperat, co præsertim tempore quo ibi crat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est. ac si diceret, 0 Domine, testis. hujus viduæ, cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti ut occideres filium ejus? ut subintelligatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, uhi videbat quanta esset pictas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserat, non malefaciendi causa mortificaverat filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, quo tantum Prophetam 4 et tunc viventibus et posteris commendaret: sicut dicit Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificaretur Deus in Filio suo (Joan. XI, 4). Et ideo consequentia probant, et ipsa etiam fiducia qua credidit Elias, non ad hpc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur: sed potius ad hoc factum esse, ut Deus magnificentius ostenderet viduæ qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit. : Et insuffluvit puero ter, et invocavit Dominum, et dixit, Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus. in eum. Et factum est sic. Hæc ergo deprecatio, qua petiit Elias lam breviter et lam fidenter ut resurgat puer, salis indicat quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum filium suum fuisse, ad quod Elias factum esse præsumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum, ait, Ecce cognovi quoniam homo Dei es ιϰ et verbum Domini in ore tuo certissimum (III Reg. XVIIXX. 21-24 ). Multa sunt autem in Scripturis, quae nisi illo modo pronuntientur, in contrariam sententiam reci. dunt: sicuti est, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qni justificat (Rom. VIII, 33), si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur, Deus ie qui justificat? ut Subaudiatur, Non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Elice sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.