Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt præccpta quadam tractandarum Scripturarum, quæ studiosis earum video non iucommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui divinarum litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proOciant. Hæc tradere institui volentibus et valentibus discere, si Deus ac Dominus noster ea quæ de hac re cogitanti solet suggerere, eliam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar, videtur mihi respondendum esse his qui hæc reprehensuri Iurit, aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli ctiam post ista reprehenderint *saltem alios non movcbunt, nec ab utili studio ad imperitiæ pigritiam revocabunt, quos movere possent, nisi præmunitos præparatosque invenirent.