Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam euim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, eum ea quae praecepturi sumus non intellexerint. Quidam vero cum intellectis uti volucrint, conatique fuerim Scripturas divinas secundum hæc praecepta tractare, neque valuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adjuvabuntur hoc opere, nullum adjuvari posse censebunt. Tertium genus est reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera Lene tractant, vel bene tractare sibi videntur: qui quoniam nullis hujusmodi observationibus lectis, quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos vel vident, vel putant, nemini esse ista præcepta necessaria, sed potius totum quod do illarum Litterarum obscuritatibus laudabiliter apci itur, divino munere fieri posse clamitabunt.