Latin
Book 1, Chapter 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
i. Duæ sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quæ intelligenda bunt, et modus profercudi quæ intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus I et arduum, et si ad sustinendum diffic ilc, vercor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis præsumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendum no dare desinat cætera, cum ea quæ data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae Jando non deficit, dum habctur et non datur, nondum habetur quomodo habenda cst. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei (Matth. XIII, 12). Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus co quod accepcrunt, adimplebit alque cumulabit quod dedit. Illi quinque cL illi septem craut panes, antequam incipcrenL dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis tot bominum millibus impleverunt (ld. xiv, 17-21; et xv, 54-58). Sicut ergo ille panis dnm frangeretur accrevit, sic ea quai ad hoc opus aggrediendum jam Dominus praebuit, cum dispensari cœperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gandeamus.