Latin
Book 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Principio fit partitio totius operis, quo scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum instituatur. Mox observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in bocce priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus frui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli fruitione inbærendum esse, eoque nos ipsius incarnatione verbi et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiae clavibus promoveri; inter eas vero res quae in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum relata. Quibus explicatis docetur totias Scripturæ sacrae plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter seipsum, ac proximi propter Dcum.