Latin
Book 2, CAPUT XXVI.— Quce hominum instituta fugienda, el quæ amplectenda sint
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Adumbrata enim quædam ct naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ca quæ ad socirtatem, ut dictam est, dæmonum pertinent, penilus repudianda sunt et detestanda: ca vero quæ homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua; et maxime litterarum figuræ, sine quibus legere non possumus, linguarumque varietas quantum satis est, de qua superius dispulavimus. Ex eo gencre sunt etiam notae, quas qui didicerent proprie jam notarii appellantur. Utilia sunt ista, nec discuntur illicite, nec superstitione implicant, nec luxu enervant, si tantum occupent, ut majoribus rebus, ad quas adipiscendas servire debent, non sint impedimento.