Latin
Book 2, Chapter 27
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.27.41
Unproofread scanNot analysed yet
Jamvero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta, investigando homines prodidcrunt, ubicumque discanlur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia vero ad rationem animi pcriinenlia. Sed illa quæ sensu corporis attinguntur, 'cl narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta conjicimus.