Latin
Book 2, Chapter 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam de rebus cum scriberem, præmisi commonens nc quis in cis attenderet nisi quod sunt, non eliam si quid aliud præter se significant; vicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in cis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant. Signum cst enim res, præter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se facicns in cogitationem veniire: sicut vestigio viso, transissc animal cujus vestigium est, cogitamus; ct fumo viso, ignem subesse cognoscimus; ct vocc animantis audita, affectioncm animi cjus advertimus; ct tuba sonantc, milites vel progredi sc I, vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere noverunt.