Latin
Book 2, Chapter 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sgnorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia sunt, quæ sinc voluntate atque ullo appetitu significandi, præter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim volens significare id facit, sed rerum cxperlarum animadversione ct notatione cognoscitur igncin subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et vesligiuln transcuntis animantis ad hoc genus pertinet: et vultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla ejus voluntate qui aut iratus aut tritis est; aut si quisalius motus animi vultu indice proditur, ctiam nobis non id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, præteriri omnino non potuit; atque id haetenus notatum esse suffecerit.